THEODORICUS

THEODORICUS
I.
THEODORICUS
Dux Lotharinigiae, fortitudine inclitus, fil. Gerhardi Ducis, qui primus Ducatum iure hereditariô ad posteros transmisit; tam directâ lineâ, quam laterali. Unde Simoni II. Duci absque lieberis defuncto, successit A. C. 1207. Fridericus III. eius ex fratre nepos.
II.
THEODORICUS
Ostro-Gorthorum in Italia Rex O. fil. Valameri, Daciae et Mysiae ex parte Regis, e pellise Erleva, vel Eusebia. Amalus quibusdam dictus, quia a prisco quodam Rege huius nominis oriundus eslet. In iuventute, per decennium, obses fuit, in alus Leonis Thracis, indem patriam redux, post patris, et patruorum Theodemiri et Widemiri obitum, Rex coronatus est. Paulo post Zenoni Imperatori a Basilisco pulso, opem tulit, hinc triumphi honore, statuâ equestri in urbe, et Consulatu, A. C. 484. ornatus, adoptatusque insuper, partem inferioris Moesiae, cum urbe Novi, in qua communiter versabatur, accepit, veniam quoque in Italiam, contra Odoacrum movendi, in cuius locum, Rex Italiae, ab Imperatore creatus erat, nactus. Hic enim cum Herulorum
Regem Felethum vel Phoebam vicisset, filius huius Fridericus apud Theodoricum perfugium habuit, qui, laetus occasione, in Italiam profectus, Odoacrum tribus proeliis, promo ad Sontium flumen, mox ad Veronam, unde Veronensir dictus, tertio ad Abduam, victum Ravennae, per bieunium obsedit, illi tandem, A. C. 493, pace concessâ, et imperià divisô: mox rerum novarum accusatum e mdeio sustulit Sic Italiae totius dominus Anafledam, vel Audofledam, Clodove: Galliae Regis quem tamen paulo post per Hiddam vicit. sororem duxit; Sororum suarum una Alarico, wisigothorum Regi, alterâ sigismundo, filio Gundebaldi Burgund. Regis, filiâ vero Amalesvinthâ, Eutharico Regi Gothorum in Hispania, elocatâ. Pace dein cum Anastasio Imperatore cui itatus, quod Bulgarios in Pannoniam immisisset, iis devictis, Sirmiôque occupatô Panoniam rapuerat, et Vandalis in Africâ initâ, regno suo exornando incubuit, Cassiodori ad id, qui ipsi a secretis fuit, operâ usus. Orthodoxis, licet ipse Arianus, libertatem dedit, Diaconô etiam suô, qui in Regis gratiam Arianismum amplexus erat, occisà: dicens, Non servaturum sibi sidem, qui Deo non servasset. Interim quia Arianâ haeresi commaculatus (hâc enim a Valente Imperatore Gothi imbuti erant) Ioannem Episcopum, Agapetum, et Petrum Consul. Theodorum et Importunum legatione ad Iustinum misit, ut expulsos Episcopos revocaret, alias se Italiam devastaturum minatus: cui a Iustino episcoporum restitutio fuit negata: Proin a Ioanne et Romanis Senatoribus coronari Imperator voluit. Post Papam Anstasium, lite obortâ, A. C. 1408. Symmachum successorem eius renuntiavit: dein contra Bulgaros, et Gallos, quorum hi Arelatum obsidebant, felix, magnâ apud omnes nominis famâ fuit: Romam magnisice ornavit, muris reparatis: insigniter prudens, quod inprimis ex Iohannis I. legatione colligere est. Leges 150. novas veteribus addidit, asylorum licentiam coercuit, aliaque plurima egregie sanxit: a Cassiodoro in Epist. et Chron. nec non Ennodio, Diacono Roman. panegyricô, laudatus. Tandem, postquam Iohannis Papae mortem iussislet, Symmachum et Boetium viros totius Italiae clarissimos, coniurationis cum Iustino Imperatore suspectos, securi percussit: inde trimestri elapsô, cum eximii. piscis caput mensae inferretur, quasi Symmachi capite visô, territus, in morbum incidit, sibi letalem. Obiit A. C. 526. regni 37. Iornand. de reb. Goth. Procop. l. 1. de Bell. Goth. Signoius, de regno Italo. etc. Ei successit ex filia Amalesventa Athalaricus nepos. Vide Amalasunta, it. Athalaricus. Memorabilis fuit stava Theodorici affabre facta, quam Neapoli erexerat, Fati Gothici praenuntiam:
In queva, paulo ante Theodorici morrem, compago lapillorum caput constituentium soluta: aute Athalarici mortem venter dissiliit: Amalesvinthâ occumbente virilia collapsa sunt: tandem Gotthis urbem obsidentibus, femora, pedes ac religquum eius omne concidit. Graserus, in Hist. exot. Addo, quod Rex hic Gladiatorum usum universum, postquam tam diu inter Romanos viguislet, penitus sustulit. Quid enim immanius, quam vitam dare hominibus, ut eam ipsi mutuis caedibus a sese anferant? Iul. Caesar. Scaliger, Poeticesl. 1. c. 35. Eiusdem non vulgaris apud Scriptores laus, quod, dum epularetue,Organa hydraulica non sonarent, Sidon. Apollinaris, l. 1. Ep. 2. damnatô sic Romanorum luxu, de quo nos supra etc. Vide quoque retro Dietericus, item Dietherus.
III.
THEODORICUS
Ottonis praefati filius, a fratre Alberto Superbo, qui Patrem quoque in vinculis habuerat, vexatus et ditione eiectus, im proli demum successit. Obiit A. C. 1222. venenô, Medici, a Lipsiensibus, quos bellô urserat, corrupti persidiâ. Pater ex Iuditha Thuringica Henrici cognomine Illustris, qui Thuringiae Landgraviatum, post Henricum gentis ultimum exstinctum A. C. 1249. sibi vindicavit, cumque eo Palatinatum Saxoniae in domum suam postliminio reduxit. Eô genitus est Theodoricus congnomine Sapiens pater Friderici Theut, Friderici Rigorisi er Alberti, hodiernorum Saxoniae Principum conditoris. Spenerus, Syll. Geneal. Hist.
IV.
THEODORICUS
Triarii filius, Thraciam vastavit, imperamte Zeonen, A. C. 482. Vide Euagr. l. 3. c. 24. 25. 26.
V.
THEODORICUS
cognomine Fontunatus, Comes Oldenburgicus, fil. Christiani, linearum reliquarum familiae Oldenburg. bona collegit: ex pacto etiam A. C. 1360. Comitatum Delmenhorstanum sibi adversus Bremenses asseruit, et ob uxorem Hedvigem filiam Gerhardi Holsati Ducis Slesvici, familiae Schawenburgicae, ius successionis in Slesvicen sem Principatum et Holsatiam liberis reliquit. Pater Chtistiani I. Daniae Regis, a quo hodierni, Daniae Reges et Holsatiae Principes, ac Gerardi, qui Oldenburgicos continuavit, e quibus ulbimus Antonius Guntherus haud pridem decessit: relictô Antoniô filiô, ex impari Ungnadiae coniugio, qui Comitis Imperii, Domini in Oldenburg, nobil. Domini in Varel, Dn. in Kniphausen titulum a Caesare nactus, Augustam Wittgesteniam uxorem meruit.
VI.
THEODORICUS
e Westphalia tonsor, Sigbritrae commednatione, a Christistiano II. Daniae Rege Archiepiscopali dignitate oruatus suasit Regi, ut novas exactiones vict vi imponeret, Scholasticosque alumnos urbe eiceret. Postea Sueciae regno a Christrano occupato Prorex impositus, cum innumeris flagiriis populo se exosum redderet, a Gustavo, Dalecarlorum ope, fugatus est. Hinc a Rege suo, velut odii publici victima, in vincula compactus, inde cum scala, e qua suspensus erat, in rogum coniectus atque combustus, argumento fuit, non nixam virtute felicitatem calamicosâ innocentiâ longe miseriorem esle.
VII.
THEODORICUS
fil. Diethmari, Saxoniae Ducis, ab Henrico Aucupe Im peratore bonis restituti, caesus est A. C. 1009. in praelio, adversus Wernherum Marchionem, pater Dedonis II. cui a matre Iuditha Mersburgica agnata ille Comitatus, praeter avita Sorbeck, Wethin. Wittenberg, Budsez, ab Ottone III. collatus est. Eô geniti Fridericus Comes Palatinos Saxoniae sevit, et Theodoricus, gener Eccardi Marchionis Misnensis, Marchionatu Landsbergensi et Comitatibus Eulenburgicô, ac Seuselicensi ab henrico II. intercessione Kunigundae Augustae, auctus est. Hic pater fuit Dedonis Lusatiae Marchionis, Geronis Comitis Brenae, et Thiemonis: quô conradus genitus Marchio Misniae A. C. 1126. et Lusatiae A. C. 1136. factus,
pater ex filiis Henrico Wethinensium, Theodorico Lufatorum, Friderico Bremensium et Dedone Rochlicen sum suit, qui omnes tamen ram brevi exstincti sunt. Solus Otto Dives, a repertis argentifodinis, Fribergae condtior, Friderici I. Imperatoris adversus Henric. Leonem miles, per filium Theodoricum genus ulterius produxit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Theodoricus — ist der Name von: Theodoricus (Gegenpapst) (bis 1102), Gegenpapst Sebastian Theodoricus (1520–1574), deutscher Mathematiker Theodoricus Carnotensis († um 1155), Philosoph und Theologe der Schule von Chartres …   Deutsch Wikipedia

  • THEODORICUS (de S.) — THEODORICUS de S. Albano, Monachus Moguntinus, scripsit saeculô 10. vitam S. Benediciti. Historiam Episcoporum Moguntinorum etc. Voss. de Hist. Lat. l. 3. Nic. Lloydius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THEODORICUS I — I. THEODORICUS I Austrasiae Rex primogenitus Clodovaei M. Hermenfridum Thruingiae Regem cui opem tulerat, ingratum, in aulam pellexit, illumque de muro praecipitem dari iussit: Childebertum, dum ille bellô detineretur, Arverniam invadentem, redux …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THEODORICUS II — I. THEODORICUS II. fil. prioris, fratrem Throism undum vitâ et regnô exuit, A. C. 453. Per Romanorum dissdia mire ampliatis Imperii finibus, Narbonâ potitus est, tradente illam Comite Agrippinô, A. C. 462. Hispaniam ingreslus, cum ingenti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Theodoricus, S.S. (2) — 2S. S. Theodoricus et Soc. M. M. (2. Febr.5. Wahrheit und Dichtung finden sich über diese heil. Blutzeugen in den nebenbei noch sehr dürftigen Nachrichten so untereinander vermengt, daß es schwer ist, über dieselben die volle Wahrheit… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Theodoricus, B. (7) — 7B. Theodoricus (24. Aug. al. 2. Febr.), wird von den Boll. an letzterm Tage (I. 267.) unter den Uebergangenen genannt, seine Behandlung aber auf den 24. August verschoben. Er war zuerst Mönch bei St. Peter zu Lobbe (Laubiae) und wurde dann Abt… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Theodoricus, S. (3) — 3S. Theodoricus (1. Juli), Abt von Mont d Or, steht als Priester und Schüler des hl. Bischofes Remigius von Rheims im Mart. Rom. Seine Eltern waren arme und übel beleumundete Landleute von Menancour, aber die göttliche Vorsehung entzog ihn den… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Theodoricus, S. (4) — 4S. Theodoricus (9. Juli), aus dem Orden des hl. Franciscus, ist einer der 19 Martyrer von Gorcum. S. S. Nicolaus, Nr. 3 …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Theodoricus, S. (5) — 5S. Theodoricus (23. Oct.), Priester und Martyrer zu Antiochia. S. S. Theoderetus …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Theodoricus, S. (6) — 6S. Theodoricus (25. Oct.), ein Martyrer in der Touraine, welcher im Elenchus vorkommt, heißt eigentlich Theodorus (Tridorius.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”